08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

449

intentionem, saltem faciendi quod facit Ecclesia: an. s.

(cf. DS 1262).

1612 855 Can. 12. Si quis dixerit, ministrum in peccato

mortali exsistentem, modo omnia essentialia, quae ad

sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent,

servaverit, non conficere aut conferre sacramentum : an.

s. (cf: DS 1154).

1613 856 Can. 13. Si quis dixerit, receptos et approbatos

Ecclesiae catholicae ritus in sollemni sacramentorum

administratione adhiberi consuetos aut contemni, aut sine

peccato a ministris pro libito omitti, aut in novos alios per

quemcumque ecclesiarurn pastorem mutari posse: an. s.

Canones De sacramento baptismi

1614 857 Can. 1. Si quis dixerit, baptismum Ioannis

habuisse eandem vim cum baptismo Christi: an. s.

1615 858 Can. 2. Si quis dixerit, aquam veram et

naturalem non esse de necessitate baptismi, atque ideo

verba illa Domini nostri Iesu Christi: 'Nisi quis renatus

fuerit ex aqua et Spiritu Sancto' (Jo 3, 5) ad metaphoram

aliquam detorserit: an. s.

1616 859 Can 3 Si quis dixerit, in Ecclesia Romana (quae

omnium ecclesiarum mAter est et magistra) non esse

veram de baptismi sacramento doctrinam : an. s.3

1617 860 Can 4. Si quis dixerit, baptismum, qui etiam

datur ab haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus

Sancti, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non

esse verum baptismum: an. s.

1618 861 Can. 5. Si quis dixerit, baptismum liberum esse,

hoc est non necessarium ad salutem : an. s. (cf. DS 1524)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!