08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

797

intimam Ecclesiae constitutionem ordo episcoporum

necessario attingat. Quamquam vero neque plenam

neque universalem ii neque summam obtinent

auctoritatem, non tamen vicarii Romanorum Pontificum

putandi, quia potestatem gerunt sibi propriam,

verissimeque populorum quos regunt, antistites ordinarii

dicuntur.

3308 1960 Sed episcoporum ordo tunc (tantum) rite, ut

Christus iussit, colligatus cum Petro putandus, si Petro

subsit eique pareat; secus in multitudinem confusam ac

perturbatam necessario delabitur. Fidei et communionis

unitati rite conservandae, non gerere honoris causa

priores partes, non curam agere satis est; sed omnino

auctoritate est opus vera eademque summa, cui

obtemperet tota communitas. ... Hinc illae de beato Petro

singulares veterum locutiones, quae in summo dignitatis

potestatisque gradu locatum luculenter praedicant.

Appellant passim 'principem coetus discipulorum',

'sanctorum Apostolorum principem', 'chori illius

coryphaeum', 'os Apostolorum omnium' 'caput illius

familiae', 'orbis totius praepositum', 'inter Apostolos

primum', 'Ecclesiae columen'. ...

3309 1961 Illud vero abhorret a veritate et aperte

repugnat constitutioni divinae, iurisdictioni Romanorum

Pontificum episcopos subesse singulos ius esse, universos

ius non esse. Haec enim omnis est causa ratioque

fundamenti, ut unitatem stabilitatemque toti potius

aedificio quam partibus eius singulis tueatur. ... Hanc

vero, de qua dicimus, (Romanorum Pontificum) in ipsum

episcoporum collegium potestatem... agnoscere ac testari

nullo tempore Ecclesia destitit (Allegantur inter alia DS

641 1445). ... Sane claves regni caelorum uni creditas

Petro, item ligandi solvendique potestatem Apostolis una

cum Petro collatam sacrae Litterae testantur; at vero

summam potestatem sine Petro et contra Petrum unde

Apostoli acceperint, nusquam est testatum. ... Neque vero

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!