08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

928

subiectionem obtemperationemque complectitur, quam

commendat Apostolus his verbis: 'Mulieres viris suis

subditae sint sicut Domino; quoniam vir caput est

mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae' (Eph 5, 22s).

3709 Haec autem obtemperatio non libertatem negat

neque aufert, quae ad mulierem tam pro humanae

personae praestantia, quam pro nobilissimis uxoris,

matris, sociae muneribus pleno iure pertinet; neque

obsecundare eam iubet quibuslibet viri optatis, ipsi forte

rationi vel uxoris dignitati minus congruentibus; nec

denique uxorem aequiparandam docet personis, quae in

iure minores dicuntur, quibus ob maturioris iudicii

defectum vel rerum humanarum imperitiam liberum

suorum iurium exercitium concedi non solet; sed vetat

exaggeratam illam licentiam, quae familiae bonum non

curat, vetat in hoc familiae corpore cor separari a capite,

cum maximo totius corporis detrimento et proximo ruinae

periculo. Si enim vir est caput, mulier est cor, et sicut ille

principatum tenet regiminis, haec amoris principatum sibi

ut proprium vindicare potest et debet. Haec dein uxoris

viro suo obtemperatio, ad gradum et modum quod attinet,

varia esse potest pro variis personarum, locorum,

temporum condicionibus; immo si vir officio (550) suo

defuerit, uxoris est vices eius in dirigenda familia

supplere. At ipsam familiae structuram eiusque legem

praecipuam, a Deo constitutam et firmatam, evertere aut

tangere numquam et nusquam licet. (Citantur hic Leonis

XIII verba: 'Vir est familiae princeps ... caritas esto

perpetua moderatrix officii': (DS 3143).

3710 2234 (3. Bonum sacramenti.) Attamen tantorum

beneficiorum summa completur et quasi cumulatur illo

christiani coniugii bono, quod Augustini verbo

nuncupavimus sacramentum, quo denotatur et vinculi

indissolubilitas et contractus in efficax gratiae signum per

Christum facta elatio atque consecratio. Et primo quidem,

indissolubilem foederis nuptialis firmitatem ipse Christus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!