08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

484

immolatur, qui in ara crucis "semel seipsum cruente

obtulit" (Heb 9.14,27): docet sancta Synodus, sacrificium

istud vere propitiatorium esse (can.3), per ipsumque fieri,

ut, si cum vero corde et recta fide, cum metu ac

reverentia, contriti ac paenitentes ad Deum "accedamus,

misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in

auxilio opportuno" (Heb 4.16). Hujus quippe oblatione

placatus Dominus, gratiam et donum paenitentiae

concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit.

Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens

sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit,

sola offerendi ratione diversa. Cujus quidem oblationis

(cruentae, inquam) fructus per hanc incruentam uberrime

percipiuntur: tantum abest, ut illi per hanc quovis modo

derogetur (can.4). Quare non solum pro fidelium vivorum

peccatis, poenis, satisfactionibus et aliis necessitatibus,

sed et pro defunctis in Christo, nondum ad plenum

purgatis, rite juxta Apostolorum traditionem offertur (can.

3).

Cap. 3. De Missis in honorem Sanctorum

1744 941 Et quamvis in honorem et memoriam Sanctorum

nonnullas interdum Missas Ecclesia celebrare

consueverit, non tamen illis sacrificium offerri docet, sed

Deo soli, qui illos coronavit (can. 5). Unde 'nec sacerdos

dicere solet: Offero tibi sacrificium, Petre et Paule', sed,

Deo de illorum victoriis gratias agens, eorum patrocinia

implorat, 'ut ipsi pro nobis intercedere dignentur in caelis,

quorum memoriam facimus in terris'.

Cap. 4. Utrum missam celebrare conveniet

1745 942 Et cum sancta sancte administrari conveniat,

sitque hoc omnium sanctissimum sacrificium: ecclesia

catholica, ut digne reverenterque offerretur ac

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!