08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

136

novis assertionibus non indiget edoceri, sed plana atque

perfecta sunt omnia, quibus potest vel deceptus ab

haereticis erudiri, vel in vinea Domini plantandus institui;

implorata fide clementissimi principis vocem faciendae

synodi fac respui. ... (6(3)) Hortor ergo, frater carissime,

ut modis omnibus faciendae synodi perversorum

conatibus resistatur, quae non alias semper indicta est,

nisi cum aliquid in pravis sensibus novum aut in

assertione dogmatum emersit ambiguum: ut in commune

tractantibus, si qua(e) esset obscuritas, sacerdotalis

deliberationis illuminaret auctoritas; sicut primum Arii ac

deinde Nestorii, postremum Dioscori atque Eutych(et)is

fieri coegit impietas. Et quod misericordia Christi Dei

nostri Salvatoris avertat - intimandum est, abominabile

esse, contra sententias totius orbis Domini sacerdotum et

principum utriusque rectorum damnatos restitui. ...

Saint Félix II (III), Ep. 'Quoniam pietas' ad Zenonem imp.,

1

août 484

345 Cum apud barbaras etiam nationes atque ipsius

deitatis ignaras (in) exsequendis negotiis vel humanis

iure gentium semper legationis cuiuslibet habeatur

sacrosancta libertas, notum est omnibus quanto magis ab

imperatore Romano et christiano principe in rebus

praesertim divinis oportuerit intemerata servari. ... Puto

autem quod pietas tua, quae etiam suis mavult vinci

legibus quam reniti, caelestibus debeat parere decretis

atque ita humanarum sibi rerum fastigium noverit esse

commissum, ut tamen ea quae divina sunt, per

dispensatores divinitus adtributos percipienda non

ambigat; puto quod vobis sine ulla dubitatione sit utile, si

Ecclesiam catholicam vestri tempore principatus sinatis

uti legibus suis nec libertati eius quemquam permittatis

obsistere, quae regni vobis restituit potestatem. Certum

est enim, hoc rebus vestris esse salutare, ut cum de causis

agitur Dei, iuxta ipsius constitutum regiam voluntatem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!