08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

178

praevaricationibus reliquerunt, in poenis aeterni atque

inexstinguibilis ignis, ut sine fine ardeant, iustissimo

iudicio traditurum. Haec est igitur fides mea et spes,

quae in me dono misericordiae Dei est, pro qua maxime

paratos esse debere beatus Petrus Apostolus praecipit

(praecepit) ad respondcndum omni poscenti nos rationem

(cf Pet1 3, 15).

441 (De Trinitate divina. )

Credo igitur in unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum

Sanctum: Patrem scilicet omnipotentem, sempiternum,

ingenitum; Filium vero, ex eiusdem Patris substantia vel

natura genitum, ante omne omnino vel temporis vel aevi

cuiusquam initium, id est (al.: de omnipotente)

omnipotentem, aequalem, consempiternum et

consubstantialem Genitori; Spiritum quoque Sanctum,

omnipotentem, utrique, Patri scilicet ac Filio, aequalem,

consempiternum atque consubstantialem; qui ex Patre

intemporaliter procedens, Patris est Filiique Spiritus: Hoc

est, tres personas sive tres subsistentias unius essentiae

sive naturae, unius virtutis, unius operationis, unius

beatitudinis atque unius potestatis; ut trina sit unitas, et

una sit Trinitas, iuxta vocis dominicae veritatem, dicentis:

'Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine

Patris et Pilii et Spiritus Sancti' (Mt 28, 19 s). 'In nomine',

inquit, non 'in (-! ) nominibus', ut et unum Deum per

indistinctum divinae essentiae nomen ostenderet et

personarum discretionem suis demonstratam

proprietatibus edoceret (cf. DS 415); quia dum tribus

unum deitatis nomen est, aequalitas ostenditur

personarum, et rursus aequalitas personarum nihil

extraneum, nihil accedens in eis permittit intelligi: ita ut

et unusquisque eorum verus perfectusque sit Deus, et

omnes tres simul unus verus perfectusque sit Deus (al.: -! )

videlicet ex plenitudine divinitatis nihil minus in singulis,

nihil amplius intellegatur in tribus.

442 (De Filio Dei incarnato.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!