08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

244

salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est

donum : quod autem quidam pereunt, pereuntium est

meritum.

624 319 Cap.4. Christus Jesus D.N., sicut nullus homo est,

fuit vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita

nullus est, fuit vel erit homo, pro quo passus non fuerit;

licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quod

vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non

respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad

infidelium et ad non credentium ea fide "quae per

dilectionem operatur" (Gal 5.6), respicit partem; quia

poculum humanae salutis, quod confectum est infirmitate

nostra et virtute divina, habet quidem in se, ut omnibus

prosit: sed si non bibitur, non medetur.

Conc. Valentinum (Valence), 8 janvier 855

625 320 Can. 1. ... Novitates vocum et praesumptivas

garrulitates, unde potius inter fratres contentionum et

scandalorum fomes excitari potest, quam aedificatio ulla

timoris Dei succrescere, cum studio omni devitamus.

Indubitanter autem doctoribus pie et recte tractantibus

verbum veritatis, ipsisque sacrae Scripturae lucidissimis

expositoribus, id est Cypriano, Hilario, Ambrosio,

Hieronymo, Augustino, ceterisque in catholica pietate

quiescentibus, reverenter auditum et obtemperanter

intellectum submittimus, et pro viribus, quae ad salutem

nostram scripserunt, amplectimur. Nam de praescientia

Dei, et de praedestinatione, et de quaestionibus aliis, in

quibus fratrum animi non parum scandalizati probantur,

illud tantum firmissime tenendum esse credimus quod ex

maternis Ecclesiae visceribus nos hausisse gaudemus.

626 321 Can. 2. 'Deum praescire et praescisse

aeternaliter et bona, quae boni erant facturi, et mala,

quae mali sunt gesturi', quia vocem Scripturae dicentis

habemus: 'Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!