08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

263

reprehensione refellatur, et tamen aliquod tentamentum

in austeritate ponatur.

688 Ecce omnes illi, qui quavis quattuor generum quae

dicta sunt foeditate polluuntur, prospecta aequitatis

censura ab omnibus immaculatae Ecclesiae gradibus tam

sacrorum canonum quam Nostro iudicio depelluntur. Sed

Nos humanius agentes eos qui vel propriis manibus vel

(invicem) inter se egerunt semen, vel etiam inter femora

profuderunt, et non longo usu nec cum pluribus, si

voluptatem refrenaverint et digna paenitudine probrosa

commissa luerint, admitti ad eosdem gradus, in quibus in

scelere manentes, non permanentes, fuerant, divinae

miserationi confisi, volumus atque etiam iubemus; ablata

aliis spe recuperationis sui ordinis, qui vel per longa

tempora secum sive cum aliis vel cum pluribus, brevi licet

tempore, quolibet duorum foeditatis genere, quae

descripseras, maculati vel, quod est horrendum dictu et

auditu, in terga prolapsi sunt. Contra quod Nostrum

Apostolicae sanctionis decretum si quis ausus fuerit vel

iudicare vel latrare, ordinis sui se noverit periculo agere.

Conc. Romanum (Nicolas II), a. 1059; Professio fidei in

Eucharistiam Berengario praescripta

690 Ego Berengarius ... cognoscens veram et apostolicam

fidem, anathematizo omnem haeresim, praecipue eam,

de qua hactenus infamatus sum: quae adstruere conatur,

panem et vinum, quae in altari ponuntur post

consecrationem solummodo sacramentum, et non verum

corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, nec

posse sensualiter, nisi in solo sacramento, manibus

sacerdotum tractari vel frangi vel fidelium dentibus atteri.

Consentio autem sanctae Romanae Ecclesiae et

Apostolicae Sedi, et ore et corde profiteor de sacramento

dominicae mensae eam fidem me tenere, quam dominus

et venerabilis papa Nicolaus et haec sancta Synodus

auctoritate evangelica et apostolica tenendam tradidit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!