08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

310

extra capsam nullatenus ostendantur nec exponantur

venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari

praesumat, nisi prius auctoritate Romani Pontificis fuerint

approbatae. Praelati vero de cetero non permittant illos,

qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt,

vanis figmentis aut falsis decipi documentis, sicut et in

plerisque locis occasione quaestus fieri consuevit.

819 ... Quia per indiscretas et superfluas indulgentias,

quas quidem ecclesiarum praelati facere non verentur, et

claves Ecclesiae contemnuntur et paenitentialis

satisfactio enervatur, decernimus, ut, cum dedicatur

basilica, non extendatur indulgentia ultra annum ...; ac

deinde in anniversario dedicationis tempore 40 dies de

iniunctis pae nitentiis indulta remissio non excedat. Hunc

quoque dierum numerum indulgentiarum litteris

praecipimus moderari, quae pro quibuslibet causis

aliquoties conceduntur, cum Romanus Pontifex, qui

plenitudinem obtinet potestatis, hoc in talibus

moderamen consueverit observare.

63. De simonia

820 ... In plerisque locis et a plurimis personis quasi

columbas in templo vendentibus fiunt exactiones et

extorsiones turpes et pravae pro consecrationibus

episcoporum, benedictionibus abbatum et ordinibus

clericorum: estque taxatum, quantum sit isti vel illi

quantumve alteri vel alii persolvendum; et, ad cumulum

damnationis maioris, quidam turpitudinem et pravitatem

huiusmodi nituntur defendere per consuetudinem longo

tempore observatam. Tantum igitur abolere volentes

abusum, consuetudinem huiusmodi, quae magis dicenda

est corruptela, penitus reprobamus : firmiter statuentes,

ut pro iis sive conferendis sive collatis nemo aliquid

quocumque praetextu exigere ac extorquere praesumat.

Alioquin et qui receperit et qui dederit huiusmodi pretium

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!