08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

121

297 (c. 2) ... Quod deitatis est, caro non minuit; quod

carnis est, deitas non peremit (al.: perimit). Idem enim et

sempiternus ex Patre et temporalis ex matre, in sua

virtute inviolabilis, in nostra infirmitate passibilis, in

deitate Trinitatis cum Patre et Spiritu Sancto unius

eiusdemque naturae, in susceptione autem hominis non

unius substantiae, sed unius eiusdemque personae, ut

idem esset dives in paupertate, omnipotens in abiectione,

impassibilis in supplicio, immortalis in morte. Nec enim

Verbum aut in carnem aut in animam aliqua sui parte

conversum est cum simplex et incommutabilis natura

deitatis tota in sua sit semper essentia, nec damnum sui

recipiens nec augmentum et sic adsumptam naturam

beatificans, ut glorificata in glorificante permaneat. Cur

autem inconveniens aut impossibile videatur, ut Verbum

et caro atque anima unus Iesus Christus et unus Dei

hominisque sit Filius, si caro et anima, quae dissimilium

naturarum sunt, unam faciunt etiam sine Verbi

incarnatione personam? ... Nec Verbum igitur in carnem

nec in Verbo caro mutata est, sed utrumque in uno manet

et unus in utroque est, non diversitate divisus, non

permixtione confusus, nec alter ex Patre, alter ex matre,

sed idem alter ex Patre ante omne principium, alter de

matre in fine saeculorum, ut esset 'mediator Dei et

hominum homo Jesus Christus', (I Tim 2, 5), in quo

habitaret 'plenitudo divinitatis corporaliter' (Col 2, 9),

quia adsumpti, non adsumentis provectio est, quod 'Deus

illum exaltavit...' (Phil 2, 9-11).

298 (c. 3) ... Arbitror (Eutychen) talia loquentem (scl. ante

incarnationem d u a s in Christo fuisse naturas, post

incarnationem autem u n a m) hoc habere persuasum,

quod anima quam Salvator adsumpsit, prius in caelis sit

commorata quam de Maria virgine nasceretur, eamque

sibi Verbum in utero copularit. Sed hoc catholicae mentes

auresque non tolerant, quia nihil secum Dominus de caelo

veniens nostrae condicionis exhibuit. Nec animam enim

quae anterior exstitisset, nec carnem quae non materni

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!