08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

934

malos, vetantium, obligationi derogare queant; in

omnibus vero rerum adiunctis semper possunt coniuges,

gratia Dei roborati, ... castitatem a turpi hac macula (562)

illibatam in coniugio conservare (Provocatur ad Cc.

Trid.,sess. VI, c. 11 (DS 1536) et ad propositionem 1

Iansenii damnatam (DS 2001)).

3719 2242 (562) Aliud ... gravissimum commemorandum

est facinus, quo vita prolis, in sinu materno reconditae,

attentatur. Id autem permissum volunt alii et matris

patrisve beneplacito relictum; alii tamen illicitum dicunt,

nisi pergraves accedant causae, quas medicae, socialis,

eugenicae 'indicationis' nomine appellant. Hi omnes quod

ad poenales reipublicae leges attinet, quibus genitae

necdum natae prolis peremptio prohibetur, exigunt, ut

quam singuli, alii aliam, defendunt 'indicationem' eandem

etiam leges publicae agnoscant et ab omni poena

liberam declarent. Immo nec desunt qui postulent, ut ad

has letiferas sectiones magistratus publici praebeant

auxiliatrices manus ...

3720 2243 Quod vero attinet ad indicationem medicam et

therapeuticam - ut eorum verbis utamur - iam diximus,

Venerabiles Fratres, quantopere Nos misereat matris, cui

ex naturae officio gravia imminent sanitatis, immo ipsius

vitae pericula: at quae possit umquam causa valere ad

ullo (563) modo excusandam directam innocentis necem?

De hac enim hoc loco agitur. Sive ea matri infertur sive

proli, contra Dei praeceptum est vocemque naturae: 'Non

occides!' (Ex 20, 13.) Res enim aeque sacra utriusque vita,

cuius opprimendae nulla esse umquam poterit ne

publicae quidem auctoritati facultas. Ineptissime autem

haec contra innocentes repetitur e iure gladii, quod in

solos reos valet; neque ullum viget hic cruentae

defensionis ius contra iniustum aggressorem (nam quis

innocentem parvulum iniustum aggressorem vocet?);

neque ullum adest 'extremae necessitatis ius' quod

vocant, quodque usque ad innocentis directam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!