08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

240

legebatur: "Confitemur et credimus eum factum ex

muliere, factum sub lege (cf Gal 4.4), non genere esse

Filium Dei, sed adoptione, non natura, sed gratia". Ecce

serpens inter pomifera paradisi latitans ligna, ut incautos

quosque decipiat...

613 312 Quod etiam et in sequentibus adjunxistis, in

professione Nicaeni symboli non invenimus dictum, in

Christo duas naturas et tres substantias (cf DS 567), et

"homo deificus et Deus humanatus". Quid est natura

hominis, nisi anima et corpus? vel quid est inter naturam

et substantiam, ut tres substantias necesse sit nobis

dicere, et non magis simpliciter, sicut sancti Patres

dixerunt, confiteri Dominum nostrum Jesum Christum

DEum verum et verum homnem in una persona? Mansit

vero persona Filii in sancta Trinitate, cui persoane

humana accessit natura, ut esset una persona, Deus et

homo, non homo deificus et humanatus Deus, sed Deus

homo et homo Deus: propter unitatem personae unus Dei

Filius, et idem hominis Filius, perfectus Deus, perfectus

homo. Perfectus homo non est nisi anima et corpore... ,

nec negamus et nos, Christo haec tria veraciter inesse,

divinitatem scilicet, animam et corpus. Sed quia vere

Deus et homo dicitur, in Dei nomine totum quod Dei est

designatur, in hominis vero totum quicquid hominis

intelligitur. Ideo sufficit, in eo unam perfectam divinitatis

et alteram perfectam humanitatis confiteri substantiam.

... Consuetudo ecclesiastica solet in Christo duas

substantias nominare, Dei videlicet et hominis. ...

614 313 Si ergo Deus verus est, qui de Virgine natus est,

quomodo tunc potest adoptivus esse vel servus? Deum

enim nequaquam audetis confiteri servum vel adoptivum:

et si eum propheta servum nominasset, non tamen ex

condicione servitutis, sed ex humilitatis obedientia, qua

factus est Patri "oboediens usque ad mortem" (Phil 2.8).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!