08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

373

1199 626 Et sicut haec consuetudo ad evitandum aliqua

pericula et scandala rationabiliter introducta est, sic

potuit simili aut maiori ratione introduci aut rationabiliter

observari, quod, licet in primitiva Ecclesia huiusmodi

sacramentum reciperetur a fidelibus sub utraque specie,

tamen postea a conficientibus sub utraque specie et a

laicis tantummodo sub specie panis suscipiatur (al.: Et

similiter quod licet in primitiva Ecclesia huiusmodi

sacramentum reciperetur a fidelibus sub utraque specie:

tamen haec consuetudo ad evitandum aliqua pericula et

scandala est rationabiliter introducta, quod a

conficientibus sub utraque specie, et a laicis tantummodo

sub specie panis suscipiatur), cum firmissime credendum

sit et nullatenus dubitandum, integrum Christi corpus et

sanguinem tam sub specie panis quam sub specie vini

veraciter contineri. Unde, cum huiusmodi consuetudo ab

Ecclesia et sanctis Patribus rationabiliter introducta et

diutissime observata sit, habenda est pro lege, quam non

licet reprobare aut sine Ecclesiae auctoritate pro libito

innovare (immutare).

1200 626 Quapropter dicere, quod hanc consuetudinem

aut legem observare sit sacrilegum aut illicitum, censeri

debet erroneum, et pertinaciter asserentes oppositum

praemissorum tamquam haeretici arcendi sunt...

Session XV, 6 juillet 1415; Décret confirmé par le pape

le 22 février 1418; Erreurs de Jean Hus

1201 627 1. Unica est sancta universalis Ecclesia, quae

est praedestinatorum universitas. Et infra sequitur:

Universalis sancta Ecclesia tantum est una, sicut tantum

unus est numerus omnium praedestinatorum.

1202 628 2. Paulus numquam fuit membrum diaboli, licet

fecit quosdam actus actibus ecclesiae malignantium

consimiles.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!