08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

984

3849 2300 (552) Expedit... christifideles omnes

animadvertant, summo sibi officio esse summaeque

dignitati, eucharisticum participare sacrificium. (553)

(Tamen) non idcirco sacerdotali etiam potestate fruuntur.

3850 2300 (Falsus conceptus sacerdotii fidelium:) Sunt

enim ..., qui... doceant (cf. DS 1767), in Novo Testamento

sacerdotii nomine id solummodo venire, quod ad omnes

spectet, qui sacri fontis lavacro expiati fuerint; itemque

praeceptum illud, quo Iesus Christus in novissima cena id

Apostolis commiserat faciendum, quod ipse fecerat, ad

cunctam directo pertinere christifidelium Ecclesiam;

atque exinde, deinceps tantum, hierarchicum consecutum

esse sacerdotium. Quapropter populum autumant vera

perfrui sacerdotali potestate, sacerdotem autem

solummodo agere ex delegato a communitate munere.

Quamobrem Eucharisticum Sacrificium veri nominis

'concelebrationem' existimant, ac reputant expedire

potius ut sacerdotes una cum populo adstantes

'concelebrent', quam ut privatim Sacrificium offerant

absente populo. (Contra haec) in memoriam revocandum

esse ducimus, sacerdotem nempe idcirco tantum populi

vices agere, quia personam gerit Dni. n. Iesu Christi,

quatenus membrorum omnium Caput est, pro iisdem

semet ipsum offert, ideoque ad altare accedere ut

ministrum Christi, Christo inferiorem, superiorem autem

populo. Populum contra, quippe (554) qui nulla ratione

divini Redemptoris personam sustineat neque conciliator

sit inter seipsum et Deum, nullo modo iure sacerdotali frui

posse. - Quae quidem fidei certitudine constant; at

praeterea christifideles etiam divinam offerre hostiam,

diversa tamen ratione, dicendi sunt.

3851 2300 (Verus conceptus sacerdotii fidelium:) 'Non

solum', ita Innocentius III, 'offerunt sacerdotes, sed et

universi fideles: nam quod specialiter adimpletur

ministerio sacerdotum, hoc universaliter agitur voto

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!