08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

587

nequitia videmur ab ea expulsi, quando Deo, Jesu Christo,

atque ipsi Ecclesiae per caritatem affixi sumus. - Jo 9, 22

23.

2492 1442 92. Pati potius in pace excommunicationem et

anathema iniustum, quam prodere veritatem, est imitari

sanctum Paulum; tantum abest, ut sit erigere se contra

auctoritatem aut scindere unitatem. - Rom 9, 3.

2493 1443 Jesus quandoque sanat vulnera, quae

praeceps primorum pastorum festinatio infligit sine ipsius

mandato. Jesus restituit, quod ipsi inconsiderato zelo

rescindunt. - Jo 18, 11.

2494 1444 94. Nihil peiorem de Ecclesia opinionem ingerit

eius inimicis, quam videre illic dominatum exerceri supra

fidem fidelium, et foveri divisiones propter res, quae nec

fidem laedunt nec mores. - Rom 14, 16.

2495 1445 95. Veritates eo devenerunt, ut sint lingua

quasi peregrina plerisque Christianis, et modus eas

praedicandi est veluti idioma incognitum; adeo remotus

est a simplicitate Apostolorum, et supra communem

captum fideiium; neque satis advertitur, quod hic

defectus sit unum ex signis maxime sensibilibus

senectutis Ecclesiae et irae Dei in filios suos. - 1 Cor 14,

21.

2496 1446 96. Deus permittit, ut omnes potestates sint

contrariae praedicatoribus veritatis, ut eius victoria

attribui non possit nisi divinae gratiae. - Act 17, 8.

2497 1447 97. Nimis saepe contingit, membra illa, quae

magis sancte ac magis stricte unita Ecclesiae sunt, respici

atque tractari tamquam indigna, ut sint in Ecclesia, vel

tamquam ab ea separata ; sed 'iustus vivit ex fide' (Rom 1,

17), et non ex opinione hominum. - Act 4, 11.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!