08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

892

igitur intellectus facultas ab organo intrinsece

independens.

3618 18. Immaterialitatem necessario sequitur

intellectualitas, et ita quidem, ut secundum gradus

elongationis a materia sint quoque gradus

intellectualitatis. Adaequatum intellectionis obiectum est

communiter ipsum ens; proprium vero intellectus humani

in praesenti statu unionis, quidditatibus abstractis a

condicionibus materialibus continetur.

3619 19. Cognitionem ergo accipimus a rebus

sensibilibus. Cum autem sensibile non sit intelligibile in

actu, praeter intellectum formaliter intelligentem

admittenda est in anima virtus activa, quae species

intelligibiles a phantasmatibus abstrahat.

3620 20. Per has species directe universalia cognoscimus,

singularia sensu attingimus, tum etiam intellectu per

conversionem ad phantasmata; ad cognitionem vero

spiritualium per analogiam ascendimus.

3621 21. Intellectum sequitur, non praecedit, voluntas,

quae necessario appetit id quod sibi praesentatur

tamquam bonum ex omni parte explens appetitum, sed

inter plura bona, quae iudicio mutabili appetenda

proponuntur, libere eligit. Sequitur proinde electio

iudicium practicum ultimum; at quod sit ultimum, voluntas

efficit.

3622 22. Deum esse neque immediata intuitione

percipimus, neque a priori demonstramus, sed utique a

posteriori, hoc est, per ea quae facta sunt, ducto

argumento ab effectibus ad causam: videlicet, a rebus

quae moventur et sui motus principium adaequatum esse

non possunt, ad primum motorem immobilem; a processu

rerum mundanarum e causis inter se subordinatis ad

primam causam incausatam; a corruptilibus quae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!