08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

451

1627 870 Can. 14. Si quis dixerit, huiusmodi parvulos

baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse, an

ratum habere velint, quod patrini eorum nomine, dum

baptizarentur, polliciti sunt, et ubi se nolle responderint,

suo esse arbitrio relinquendos nec alia interim poena ad

christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiae

aliorumque sacramentorum perceptione arceantur, donec

resipiscant: an. s.

Canones De sacramento confirmationis

1628 871 Can. 1. Si quis dixerit, confirmationem

baptizatorum otiosam caeremoniam esse et non potius

verum et proprium sacramentum, aut olim nihil aliud

fuisse, quam catechesim quandam, qua adolescentiae

proximi fidei suae rationem coram Ecclesia exponebant:

an. s.

1629 872 Can. 2. Si quis dixerit, iniurios esse Spiritui

Sancto eos, qui sacro confirmationis chrismati virtutem

aliquam tribuunt: an. s.

1630 873 Can. 3. Si quis dixerit, sanctae confirmationis

ordinarium ministrum non esse solum episcopum, sed

quemvis simplicem sacerdotem: an. s.

Sessio XIII, 11 octobre 1551; Decretum de ss. Eucharistia

1635 873a Sacrosancta oecumenica et generalis

Tridentina Synodus..., etsi in eum finem non absque

peculiari Spiritus Sancti ductu et gubernatione

convenerit, ut veram et antiquam de fide et sacramentis

doctrinam exponeret, et ut haeresibus omnibus et aliis

gravissimis incommodis, quibus Dei Ecclesia misere nunc

exagitatur et in multas ac varias partes scinditur,

remedium afferret, hoc praesertim iam inde a principio in

votis habuit, ut stirpitus convelleret zizania exsecrabilium

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!