08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

445

1573 833 Can. 23. Si quis hominem semel iustificatum

dixerit amplius peccare non posse, neque gratiam

amittere, atque ideo eum, qui labitur et peccat, numquam

vere fuisse iustificatum; aut contra, posse in tota vita

peccata omnia etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei

privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet

Ecclesia: an. s. (cf. DS 1537 1549).

1574 834 Can. 24. Si quis dixerit, iustitiam acceptam non

conservari atque etiam non augeri coram Deo per bona

opera, sed opera ipsa fructus solummodo et signa esse

iustificationis adeptae non etiam ipsius augendae

causam: an. s. (cf. DS 1535).

1575 835 Can. 25. Si quis in quolibet bono opere iustum

saltem venialiter peccare dixerit, aut (quod intolerabilius

est) mortaliter, atque ideo poenas aeternas mereri,

tantumque ob id non damnari, quia Deus ea opera non

imputet ad damnationem: an. s. (Cf. DS 1539 1481s).

1576 836 Can. 26. Si quis dixerit, justos non debere pro

bonis operibus, quae in Deo fuerint facta, exspectare et

sperare aeternam retributionem a Deo per ejus

misericordiam et Jesu Christi meritum, si bene agendo et

divina mandata custodiendo usque in finem

perseveraverint: an. s.

1577 837 Can. 27. Si quis dixerit, nullum esse mortale

peccatum nisi infidelitatis, aut nullo alio quantumvis gravi

et enormi praeterquam infidelitatis peccato semel

acceptam gratiam amitti: an. s. (cf. DS 1544).

1578 838 Can. 28. Si quis dixerit, amissa per peccatum

gratia simul et fidem semper amitti, aut fidem, quae

remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva, aut

eum, qui fidem sine caritate habet, non esse Christianum:

an. s. (cf. DS 1544).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!