08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

986

socialem eucharistici sacrificii indolem provocatur.

Quotiescumque enim sacerdos id renovat, quod divinus

Redemptor in novissima cena peregit, reapse sacrificium

consummatur: quod quidem sacrificium semper et ubique

itemque necessario ac suapte natura publico et sociali

munere fruitur quandoquidem is, qui illud immolat, et

Christi et christifidelium, cuius divinus Redemptor est

Caput, nomine agit, atque illud Deo offert pro Ecclesia

sancta catholica, ac pro vivis et defunctis.

3854 (562) Augustum altaris sacrificium divinae dapis

communione concluditur. Attamen ... ad eius sacrificii

integritatem habendam requiritur solummodo, ut

sacerdos caelesti pabulo reficiatur, non autem, ut populus

etiam - quod ceteroquin summopere optandum est - ad

sacram synaxim accedat. (Recoluntur errores in hac re

iam reiecti ; refelluntur deinde asserentes) (563) heic agi

non de sacrificio solummodo, sed de sacrificio ac cena

fraternae communitatis, atque sacram synaxim ponant,

communiter actam, quasi totius celebrationis culmen.

Etenim etiam atque etiam animadvertendum est,

eucharisticum sacrificium suapte natura incruentam esse

divinae victimae immolationem, quae quidem mystico

modo ex sacrarum specierum separatione patet, ex

earumque oblatione aeterno Patri peracta. Sacra autem

synaxis ad idem integrandum ad idemque augusti

sacramenti communione participandum pertinet; dumque

administro sacrificanti omnino necessaria est,

christifidelibus est tantummodo enixe commendanda.

3855 2297 (580)...Liturgicus annus... non frigida atque

iners earum rerum repraesentatio est, quae ad praeterita

tempora pertinent, vel simplex ac nuda superioris aetatis

rerum recordatio. Sed potius est Christus ipse, qui in sua

Ecclesia perseverat, quique immensae misericordiae

suae iter pergit, quod quidem in hac mortali vita, cum

pertransiit benefaciendo (cf. Act 10, 38), ipse pientissimo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!