08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

876

3536 2144 VIII. Detestabilis omnino est abusus non

ministrandi Viaticum et extremam unctionem pueris post

usum rationis eosque sepeliendi ritu parvulorum.

Saint Pie X, Litt. motu proprio 'Sacrorum antistitum',

1 Septembre 1910 ; Jusiurandum contra errores

modernismi

3537 2145 Ego N. N. firmiter amplector ac recipio omnia

et singula, quae ab inerranti Ecclesiae magisterio

definita, adserta ac declarata sunt, praesertim ea

doctrinae capita, quae huius temporis erroribus directo

adversantur.

3538 2145 Ac primum quidem: Deum, rerum omnium

principium et finem naturali rationis lumine 'per ea quae

facta sunt' (cf. Rom 1, 20) , hoc est, per visibilia creationis

opera, tamquam causam per effectus, certo cognosci,

adeoque demonstrari etiam posse, profiteor.

3539 2145 Secundo: externa revelationis argumenta, hoc

est facta divina, in primisque miracula et prophetias

admitto et agnosco tanquam signa certissima divinitus

ortae christianae religionis, eademque teneo aetatum

omnium atque hominum, etiam huius temporis,

intelligentiae esse maxime accommodata.

3540 2145 Tertio: firma pariter fide credo Ecclesiam, verbi

revelati custodem et magistram, per ipsum verum atque

historicum Christum, cum apud nos degeret, proxime ac

directo institutam eandemque super Petrum, apostolicae

hierarchiae principem, eiusque in aevum successores

aedificatam.

3541 2145 Quarto: fidei doctrinam ab Apostolis per

orthodoxos Patres eodem sensu eademque semper

sententia ad nos usque transmissam, sincere recipio;

ideoque prorsus reicio haereticum commentum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!