08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

575

2382 1349b Qu. 8: Utrum conferendum sit viaticum aut

extrema unctio rnoribundis adultis, quos aliquando

baptismi capaces credimus, non autem Communionis

aliorumque sacramentorum? Resp.: Non esse

administrandum viaticum neophyto moribundo, nisi

saltem discernat cibum spiritualem a corporali,

cognoscendo et credendo in sacra hostia praesentiam

Christi Domini. Non esse pariter conferendum

sacramentum extremae unctionis neophyto moribundo

quem missionarius capacem baptismi credidit, nisi saltem

idem habeat aliquam intentionem recipiendi sacram

unctionem in beneficium animae pro mortis tempore

ordinatam.

Clément XI, Const. 'Vineam Domini Sabaoth', 16 juillet

1705

2390 1350 ( 6 vel 25). Ut quaevis imposterum erroris

occasio penitus praecidatur, atque omnes catholicae

Ecclesiae filii Ecclesiam ipsam audire non tacendo solum

(nam et impii in tenebris conticescunt (1 Reg 2,9)) sed et

interius obsequendo, quae vera est orthodoxi hominis

oboedientia, condiscant: hac Nostra perpetuo valitura

constitutione, oboedientiae, quae praeinsertis Apostolicis

constitutionibus debetur, obsequioso illo silentio

nequaquam satisfieri; sed damnatum in quinque praefatis

propositionibus Ianseniani libri sensum, quem illarum

verba prae se ferunt, ut praefertur, ab omnibus Christi

fidelibus ut haereticum, non ore solum, sed et corde reici

ac damnari debere; nec alia mente, animo aut credulitate

supradictae formulae subscribi licite posse, ita ut, qui

secus aut contra quoad haec omnia et singula senserint,

tenuerint, praedicaverint, verbo vel scripto docuerint aut

asseruerint, tamquam praefatarum Apostolicarum

constitutionum transgressores omnibus et singulis illarum

censuris et poenis omnino subiaceant, eadem auctoritate

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!