08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

692

capitibus adversae quamquam haereticae dici nequeant,

tamen aliam theologicam mereantur censuram.

Ep. S. Officii ad episcopos Angliae, 16 septembre 1864

(sous

Pie IX); De unicitate Ecclesiae, contra theoriam ramorum

2885 1685 (societas ad procurandam christianitatis

unitatem Londinii a. 1857 erecta expresse profitetur:) tres

videlicet christianas communiones romano-catholicam,

graeco-schismaticam et anglicanam, quamvis invicem

separatas ac divisas, aequo tamen iure catholicum

nomen sibi vindicare. Aditus igitur in illam patet omnibus

ubique locorum degentibus tum catholicis, tum graecoschismaticis,

tum anglicanis, ea tamen lege, ut nemini

liceat de variis doctrinae capitibus, in quibus dissentiunt,

quaestionem movere, et singulis fas sit propriae

religiosae confessionis placita tranquillo animo sectari.

Sociis vero omnibus preces ipsa recitandas et

sacerdotibus sacrificia celebranda indicit iuxta suam

intentionem: ut nempe tres memoratae christianae

communiones, utpote quae, prout supponitur, Ecclesiam

catholicam omnes simul iam constituunt, ad unum corpus

efformandum tandem aliquando coeant. ...

2886 1686 Fundamentum, cui ipsa innititur, huiusmodi est,

quod divinam Ecclesiae constitutionem susque deque

vertit. Tota enim in eo est, ut supponat veram Jesu Christi

Ecclesiam constare partim ex Romana Ecclesia per

universum orbem diffusa et propagata, partim vero ex

schismate photiano et ex anglicana haeresi, quibus

aeque ac Ecclesiae Romanae 'unus sit Dominus, una fides

et unum baptisma' (cf. Eph 4, 5). ...

2887 1686 Nihil certe viro catholico potius esse debet,

quam ut inter Christianos schismata et dissensiones a

radice evellantur, et Christiani omnes sint 'solliciti servare

unitatem spiritus in vinculo pacis' (Eph 4, 3). ... At quod

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!