08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

498

sacrificio iuvari (v. D. 940, 950): praecipit sancta Synodus

episcopis, ut sanam de purgatorio doctrinam, a sanctis

Patribus et sacris Conciliis traditam, a Christifidelibus

credi, teneri, doceri et ubique praedicari diligenter

studeant. Apud rudem vero plebem difficiliores ac

subtiliores quaestiones, quaeque ad aedificationem non

faciunt (cf. 1 Tim 1, 4), et ex quibus plerumque nulla fit

pietatis accessio, a popularibus concionibus secludantur.

Incerta item, vel quae specie falsi laborant, evulgari ac

tractari non permittant. Ea vero, quae ad curiositatem

quandam aut superstitionem spectant, vel turpe lucrum

sapiunt, tanquam scandala et fidelium offendicula

prohibeant...

Decretum de invocatione, veneratione et reliquiis

Sanctorum,

et sacris imaginibus, 3 décembre 1563

1821 984 Mandat sancta Synodus omnibus episcopis et

ceteris docendi munus curamque sustinentibus, ut iuxta

catholicae et apostolicae Ecclesiae usum, a primaevis

christianae religionis temporibus receptum,

sanctorumque Patrum consensionem et sacrorum

Conciliorum decreta: imprimis de Sanctorum

intercessione, invocatione, reliquiarum honore, et

legitimo imaginum usu fideles diligenter instruant,

docentes eos, Sanctos, una cum Christo regnantes,

orationes suas pro hominibus Deo offerre; bonum atque

utile esse, suppliciter eos invocare et ob beneficia

impetranda a Deo per Filium eius Iesum Christum

Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator

est, ad eorum orationes, opem auxiliumque confugere;

illos vero, qui negant, Sanctos, aeterna felicitate in coelo

fruentes, invocandos esse; aut qui asserunt, vel illos pro

hominibus non orare, vel eorum, ut pro nobis etiam

singulis orent, invocationem esse idololatriam, vel

pugnare cum verbo Dei, adversarique honori " unius

mediatoris Dei et hominum Jesu Christi " (cf 1 Tim 2, 5);

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!