08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

122

corporis esset, accepit. Natura quippe nostra non sic

adsumpta est, ut prius creata post adsumeretur, sed ut

ipsa adsumptione crearetur. Unde quod in Origene merito

damnatum est (cf. DS 209), qui animarum, antequam

corporibus insererentur, non solum vitas, sed et diversas

fuisse asseruit actiones, necesse est ut etiam in isto, nisi

maluerit sententiam abdicare, plectatur.

299 Nativitas enim Domini secundum carnem, quamvis

habeat quaedam propria, quibus humanae condicionis

initia transcendat, sive quod solus (ex Sancto Spiritu) ab

inviolata virgine sine concupiscentia est conceptus et

natus, sive quod ita visceribus matris est editus, ut et

fecunditas pareret et virginitas permaneret, non alterius

tamen naturae erat eius caro quam nostrae, nec alio illi

quam ceteris hominibus anima est inspirata principio,

quae excelleret non diversitate generis, sed sublimitate

virtutis. Nihil enim carnis suae habebat adversum, nec

discordia desideriorum gignebat compugnantiam

voluntatum, sensus corporei vigebant sine lege peccati,

et veritas affectionum sub moderamine deitatis et mentis

nec temptabatur illecebris nec cedebat iniuriis. Verus

homo vero unitus est Deo, nec secundum exsistentem

prius animam deductus e caelo nec secundum carnem

creatus ex nihilo, eandem gerens in Verbi deitate

personam et tenens communem nobiscum in corpore

animaque naturam. Non enim esset Dei hominumque

mediator, nisi idem Deus idemque homo in utroque et

unus esset et verus.

Saint Léon I le Grand, Ep. 'Sollicitudinis quidem tuae' ad

Theodorum episc. Foroiuliensem (Fréjus, Galliae merid.),

11 juin 452

308 146 (c. 2) Multiplex misericordia Dei ita lapsibus

subvenit humanis, ut non solum per baptismi gratiam, sed

etiam per paenitentiae medicinam spes vitae reparetur

aeternae, ut qui regenerationis dona violassent, proprio

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!