08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

474

observat, quam quod beatus Jacobus praescripsit. Neque

vero tanti sacramenti contemptus absque ingenti scelere

et ipsius Spiritus Sancti iniuria esse posset.

1700 910 Haec sunt, quae de paenitentiae et extremae

unctionis sacramentis haec sancta oecumenica Synodus

profitetur et docet, atque omnibus Christi fidelibus

credenda et tenenda proponit. Sequentes autem canones

inviolabiliter servandos esse tradit, et asserentes

contrarium perpetuo damnat et anathematizat.

Canones de sacramento paenitentiae

1701 911 Can 1. Si quis dixerit, in catholica Ecclesia

paenitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro

fidelibus, quoties post baptismum in peccata labuntur,

ipsi Deo reconciliandis, a Christo Domino nostro

institutum: anathema sit (cf. DS 1668ss).

1702 912 Can. 2. Si quis sacramenta confundens, ipsum

baptismum paenitentiae sacramentum esse dixerit, quasi

haec duo sacramenta distincta non sint, atque ideo

paenitentiam non recte 'secundam post naufragium

tabulam' appellari : an. s. (cf. DS 1671 s 1542).

1703 913 Can.3. Si quis dixerit, verba illa Domini

Salvatoris: "Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis

peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta

sunt" (Jo 20.22s), non esse intelligenda de potestate

remittendi et retinendi peccata in sacramento

paenitentiae, sicut Ecclesia catholica ab initio semper

intellexit; detorserit autem, contra institutionem hujus

sacramenti, ad auctoritatem praedicandi Evangelium: an.

s. (cf D.894).

1704 914 Can. 4. Si quis negaverit, ad integram et

perfectam peccatorum remissionem requiri tres actus in

paenitente quasi materiam sacramenti paenitentiae,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!