08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

400

asserit pertinere, quae surgente Evangelio transierunt et

efficacia esse desierunt. Illam etiam Apostolorum

prohibitionem 'ab immolatis simulacrorum et sanguine et

suffocato' (Act 15, 29) dicit illi tempori congruisse, quo ex

Judaeis atque gentilibus, qui antea diversis ceremoniis

moribusque vivebant, una surgebat Ecclesia, ut cum

Judaeis etiam gentiles aliquid communiter observarent,

et in unum Dei cultum fidemque conveniendi praeberetur

occasio et dissensionis materia tolleretur: cum Judaeis

propter antiquam consuetudinem sanguis et suffocatum

abominabilia viderentur et esu immolatitii poterant

arbitrari gentiles ad idololatriam redituros. Ubi autem eo

usque propagata est christiana religio, ut nullus in ea

Judaeus carnalis appareat, sed omnes ad Ecclesiam

transeuntes in eosdem ritus Evangelii ceremoniasque

conveniant, credentes 'omnia munda mundis' (Tit 1, 15):

illius apostolicae prohihitionis causa cessante, etiam

cessavit effectus. Nullam itaque cibi naturam

condemnandam esse denuntiat, quem societas admittit

humana : nec inter animalia discernendum per

quemcumque, sive virum sive mulierem, et quocumque

genere mortis intereant: quamvis pro salute corporis, pro

virtutis exercitio, pro regulari et ecclesiastica disciplina

possint et debeant multa non negata dimitti, quia, iuxta

Apostolum, 'omnia licent, sed non omnia expediunt' (I Cor

6, 12; 10, 22).

1351 714 Firmiter credit, profitetur et praedicat, 'nullos

extra catholicam Ecclesiam exsistentes (intra cath. E. non

exs.), non solum paganos', sed nec Judaeos aut

haereticos atque schismaticos, aeternae vitae fieri posse

participes; sed in ignem aeternum ituros, 'qui paratus est

diabolo et angelis eius' (Mt 25, 41), nisi ante finem vitae

eidem fuerint aggregati: tantumque valere ecclesiastici

corporis unitatem, ut solum in ea manentibus ad salutem

ecclesiastica sacramenta proficiant, et ieiunia,

eleemosynae ac cetera pietatis officia et exercitia

militiae christianae praemia aeterna parturiant.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!