08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

123

se iudicio condemnantes ad remissionem criminum

pervenirent : sic divinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut

indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeat

obtineri. 'Mediator enim Dei et hominum homo Christus

Iesus' (1 Tim 2, 5) hanc praepositis Ecclesiae tradidit

potestatem, ut et confitentibus actionem paenitentiae

darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos ad

communionem sacramentorum per ianuam

reconciliationis admitterent. ...

309 (c. 4) His autem, qui in tempore necessitatis et in

periculi urgentis instantia praesidium paenitentiae et

mox reconciliationis implorant, nec satisfactio

interdicenda est nec reconciliatio deneganda: quia

misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec

tempora definire, apud quem nullas patitur veniae moras

vera conversio...

Concile de Chalcédoine (oecum. IV), 8 octobre - début

novembre

451; Actio V, 22 octobre 451: Symbole de Chalcédoine

300 (Prooemium definitionis) Sufficeret quidem ad

plenam cognitionem pietatis et confirmationem sapiens

hoc et salutare divinae gratiae symbolum; de Patre enim

et Filio et Spiritu Sancto perfectionem docet et Domini

inhumanationem fideliter accipientibus repraesentat. Sed

quoniam hi qui veritatis reprobare praedicationem

conantur, per proprias haereses novas voces genuerunt ...

et vocem denegantes, qua theotocos de Virgine

praedicatur, alii autem confusionem et temperamentum

introducentes et unam naturam esse carnis et divinitatis

stulte confingentes et passibilem Unigeniti divinam

naturam per confusionem prodigiose dicentes, propter

hoc illis omnem machinationem contra veritatem volens

claudere praesens nunc sancta et magna et universalis

synodus praedicationem hanc ab initio inmobilem docens

decrevit ante omnia fidem inrecusabilem permanere

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!