08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

756

exuat. Est enim licentia verius quam libertas:

rectissimeque ab Augustino 'libertas perditionis', a Petro

Apostolo 'velamen malitiae' (I Petr 2, 16) appellatur:

immo, cum sit praeter rationem, vera servitus est: 'qui

enim facit peccatum, servus est peccati' (Jo 8, 34). Contra

illa germana est atque expetenda libertas, quae, si

privatim spectetur, erroribus et cupiditatibus, teterrimis

dominis, hominem servire non sinit : si publice, civibus

sapienter praeest, facultatem augendorum commodorum

large ministrat remque publicam ab alieno arbitrio

defendit.

3179 1877 - Atqui honestam hanc et homine dignam

libertatem Ecclesia probat omnium maxime, eamque ut

tueretur in populis firmam atque integram, eniti et

contendere nunquam destitit. - Revera quae res in civitate

plurimum ad communem salutem possunt ; quae sunt

contra licentiam principum populo male consulentium

utiliter institutae ; quae summam rempublicam vetant in

municipalem vel domesticam rem importunius invadere ;

quae valent ad decus, ad personam hominis, ad

aequabilitatem iuris in singulis civibus conservandam:

earum rerum omnium Ecclesiam catholicam vel

inventricem vel auspicem vel custodem semper fuisse

superiorum aetatum monumenta testantur. Sibi igitur

perpetuo consentiens, si ex altera parte libertatem

respuit immodicam, quae et privatis et populis in

licentiam vel in servitutem cadit, ex altera volens et

libens amplectitur res meliores, quas dies afferat, si vere

prosperitatem contineant huius vitae, quae quoddam est

velut stadium ad alteram eamque perpetuo mansuram.

1878 -Ergo quod inquiunt, Ecclesiam recentiori civitatum

invidere disciplinae, et quaecunque horum temporum

ingenium peperit, omnia promiscue repudiare, inanis est

et ieiuna calumnia. Insaniam quidem repudiat opinionum,

improbat nefaria seditionum studia illumque nominatim

habitum animorum, in quo initia perspiciuntur voluntarii

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!