08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

768

3227 1917 27. In humanitate Christi humana voluntas fuit

ita rapta a Spiritu Sancto ad adhaerendum Esse

obiectivo, id est Verbo, ut illa Ipsi integre tradiderit

regimen hominis, et Verbum illud personaliter

assumpserit, ita sibi uniens naturam humanam. Hinc

voluntas humana desiit esse personalis in homine, et cum

sit persona in aliis hominibus, in Christo remansit natura.

3228 1918 28. In christiana doctrina Verbum, character et

facies Dei, imprimitur in animo eorum, qui cum fide

suscipiunt baptismum Christi.-Verbum, id est character, in

anima impressum, in doctrina christiana, est Esse reale

(infinitum) per se manifestum, quod deinde novimus esse

secundam personam SS. Trinitatis.

3229 1919 29. A catholica doctrina, quae sola est veritas,

minime alienam putamus hanc coniecturam: In

eucharistico Sacramento substantia panis et vini fit vera

caro et verus sanguis Christi, quando Christus eam facit

terminum sui principii sentientis, ipsamque sua vita

vivificat: eo ferme modo, quo panis et vinum vere

transsubstantiantur in nostram carnem et sanguinem,

quia fiunt terminus nostri principii sentientis.

3230 1920 30. Peracta transsubstantiatione, intelligi

potest corpori Christi glorioso partem aliquam adiungi in

ipso incorporatam, indivisam pariterque gloriosam.

3231 1921 31. In sacramento Eucharistiae vi verborum

corpus et sanguis Christi est tantum ea mensura, quae

respondet quantitati ('a quel tanto') substantiae panis et

vini, quae transsubstantiatur: reliquum corporis Christi ibi

est per concomitantiam.

3232 1922 32. Quoniam qui 'non manducat carnem Filii

hominis et bibit eius sanguinem, non habet vitam in se' (Jo

6, 54), et nihilominus qui moriuntur cum baptismate

aquae, sanguinis aut desiderii, certo consequuntur vitam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!