08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

213

538 (54) Missus tamen Filius non solum a Patre, sed a

Spiritu Sancto missus esse credendus est: in eo quod ipse

per prophetam dicit: 'Et nunc Dominus misit me et Spiritus

eius' (cf. Is 48,16).

(55) A seipso quoque missus accipitur: pro eo quod

inseparabilis non solum voluntas, sed operatio totius

Trinitatis agnoscitur.

(56) Hic enim, qui ante saecula unigenitus est vocatus,

temporaliter primogenitus factus est: unigenitus propter

deitatis substantiam, primogenitus propter assumptae

carnis naturam.

539 284 (57) In qua suscepta hominis forma juxta

evangelicam veritatem sine peccato conceptus, sine

peccato natus, sine peccato mortuus creditur, qui solus

pro nobis "peccatum est factus" (cf Cor2 5.21), id est,

sacrificium pro peccatis nostris.

(58) Et tamen passionem ipsam, salva divinitate sua, pro

delictis nostris sustinuit, motique adjudicatus et cruci

veram carnis mortem excepit, tertio quoque die virtute

propria sua suscitatus e sepulchro surrexit.

540 (59) Hoc ergo exemplo Capitis nostri confitemur

veram fieri resurrectionem carnis omnium mortuorum.

(60) Nec in aÎrea vel qualibet alia carne (ut quidam

delirant) surrecturos nos credimus, sed in ista qua

vivimus, consistimus et movemur.

(61) Peracto huius sanctae resurrectionis exemplo idem

Dominus noster atque Salvator paternam ascendendo

sedem repetiit, de qua numquam per divinitatem

discessit.

(62) Illic ad dexteram Patris sedens, exspectatur in finem

saeculorum iudex omnium vivorum et mortuorum.

(63) Inde cum sanctis omnibus (Angelis et hominibus)

veniet ad faciendum iudicium, reddere unicuique

mercedis propriae debitum, prout quisque gesserit

incorpore nositus sive bonum, sive malum (cf 2 Cor 5, 10).

(64) Ecclesiam sanctam catholicam pretio sui sanguinis

comparatam cum eo credimus in perpetuum regnaturam.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!