08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

855

possunt, infringi omnino non possunt. Instituto ergo itinere

pergunt: pergunt, quamvis redarguti et damnati;

incredibilem audaciam fucatae demissionis velamine

obducentes. Cervices quidem simulate inflectunt; manu

tamen atque animo, quod susceperunt persequuntur

audacius. Sic autem volentes omnino prudentesque

agunt: tum quia tenent, auctoritatem stimulandam esse,

non evertendam; tum quia necesse illis est intra Ecclesiae

septa manere, ut collectivam conscientiam sensim

immutent: quod tamen cum aiunt, fateri se non advertunt

conscientiam collectivam ab ipsis dissidere, atque ideo

nullo eos iure illius se interpretes venditare ... (Allegantur

dein et explicantur, quae habentur in hoc Enchiridio D

1636 1705 1800.) - Sed postquam in modernismi

assectatoribus philosophum, credentem, theologum

observavimus, iam nunc restat, ut pariter historicum,

criticum, apologetam, reformatorem spectemus.

3494 2096 Modernistarum quidam, qui componendis

historiis se dedunt, solliciti magnopere videntur, ne

credantur philosophi ..: ne scilicet cuipiam sit opinio, eos

praeiudicatis imbui philosophiae opinationibus nec esse

propterea, ut aiunt, omnino obiectivos. Verum tamen est,

historiam illorum aut criticen meram loqui philosophiam;

quaeque ab iis inferuntur, ex philosophicis eorum

principiis iusta ratiocinatione concludi. ... Primi tres

huiusmodi historicorum aut criticorum canones, ut

diximus, eadem illa sunt principia, quae supra ex

philosophis attulimus: nimirum agnosticismus, theorema

de transfiguratione rerum per fidem, itemque aliud, quod

de defiguratione dici posse visum est. Iam consecutiones

ex singulis notemus.

3495 2096 Ex agnosticismo historia non aliter ac scientia

unice de phaenomenis est. Ergo tam Deus quam quilibet

in humanis divinus interventus ad fidem reiciendus est,

utpote ad illam pertinens unam. Quapropter, si quid

occurrat duplici constans elemento, divino atque humano,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!