08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

151

debeat aliquis eorum exsistere, quo valeat offendi

divinitas, maxime cum uterque honor videatur esse

perpetuus atque ita humano generi ex alterutro

consulatur. Precor, imperator, pace tua dixerim, memento

te hominem, ut possis uti concessa tibi divinitus potestate,

quia etiam si haec sub humano provenerint iudicio, sub

divino necesse est ut discutiantur examine. Fortassis

dicturus es, scriptum esse: omni potestati nos subditos

esse debere (cf. Tit 3,1). Nos quidem potestates humanas

suo loco suscipimus, donec contra Deum suas (Aliqui

codices: non) erigant voluntates. Ceterum si omnis

potestas a Deo est, magis ergo quae rebus est praestituta

divinis. Defer Deo in nobis, et nos deferimus Deo in te.

Saint Hormisdas, 'Libellus fidei Hormisdae papae' C'polim

missus 11 août 515

363 171 (1) Prima salus est rectae fidei regulam custodire

et a constitutis Patrum nullatenus deviare. Et quia non

potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia

dicentis: 'Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo

Ecclesiam meam' (Mt 16, 18), haec, quae dicta sunt,

rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica

immaculata est semper catholica servata religio.

364 171 (2) De hac ergo (qua) spe et fide separari minime

cupientes et Patrum sequentes in omnibus (-!) constituta,

anathematizamus omnes haereses, praecipue Nestorium

haereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis

episcopus, damnatum in Concilio Epheseno a Caelestino

papa urbis Romae et a sancto (venerabili viro) Cyrillo

Alexandrinae civitatis antistite; una cum isto (similiter)

anathematizantes Eutychen et Dioscorum Alexandrinum

in sancta Synodo, quam sequimur et amplectimur,

Chalcedonensi damnatos (, quae secuta s. Concilium

Nicaenum fidem apostolicam praedicavit).

(3) His Timotheum addiicientes parricidam (Detestamur

et T. parr.), Aelurum cognomento, et discipulum quoque

ipsius atque sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum;

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!