08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

215

in quibus etiam post admirabilem atque inseparabilem

unitionem subsistit. Et unamquamque eius naturam,

proprietatem naturalem habere confitemur, et habere

divinam omnia quae divina sunt et humanam omnia quae

humana sunt absque ullo peccato. Et utrasque unius

eiusdem Dei Verbi incarnati, id est, humanati, inconfuse,

inseparabiliter, immutabiliter esse cognoscimus, sola

intelligentia, quae unita sunt, discernente, propter

confusionis dumtaxat errorem. Aequaliter enim et

divisionis et commistionis detestamur blasphemiam.

544 Cum duas autem naturas duasque naturales

voluntates et duas naturales operationes confitemur in

uno Domino nostro Iesu Christo, non contrarias eas nec

adversas ad alterutram dicimus ... nec tamquam

separatas in duabus personis vel subsistentiis, sed duas

dicimus eundemque Dominum n. Iesum Christum, sicut

naturas, ita et naturales in se voluntates et operationes

habere, divinam scilicet et humanam: divinam quidem

voluntatem et operationem habere ex aeterno cum

coessentiali Patre communem; humanam temporaliter ex

nobis cum nostra natura susceptam....

545 Porro apostolica Christi Ecclesia... ex proprietatibus

naturalibus unamquamque harum Christi naturarum

perfectam esse cognoscit, et quidquid ad proprietates

naturarum pertinet, duplicia omnia confitetur, quia ipse

Dn. n. Iesus Christus et Deus perfectus est et homo

perfectus est et ex duabus et in duabus naturis...

Consequenter itaque... duas etiam naturales voluntates in

eo et duas naturales operationes esse confitetur et

praedicat. Nam si personalem quisquam intelligat

voluntatem, dum tres personae in sancta Trinitate

dicuntur, necesse est, ut et tres voluntates personales et

tres personales operationes (quod absurdum est et nimis

profanum) dicerentur. Sin autem, quod fidei christianae

veritas continet, naturalis vo1untas est, ubi una haec

natura dicitur sanctae et inseparabilis Trinitatis,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!