08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

616

omnes causas matrimoniales - potestatem reliquerint

iudicibus laicis cognoscendi saltem causas

matrimoniales, quae sunt meri facti. Sed scimus etiam

hanc captiunculam et fallax hoc cavillandi genus omni

fundamento destitui. Verba enim canonis ita generalia

sunt, omnes ut causas comprehendant et complectantur.

Spiritus vero sive ratio legis adeo late patet, ut nullum

exceptioni aut limitationi locum relinquat.. Si enim hae

causae non alia ratione pertinent ad unum Ecclesiae

iudicium, nisi quia contractus matrimonialis est vere et

proprie unum ex septem Legis evangelicae sacramentis,

sicut haec sacramenti ratio communis est omnibus causis

matrimonialibus, ita omnes hae causae spectare unice

debent ad iudices ecclesiasticos.

Pie VI, Const. 'Auctorem fidei' ad univ. fideles, 28 août

1794;

Errores Synodi Pistoriensis

2600 ... Postquam Synodus haec Pistoriensis e latebris

erupit, in quibus - aliquamdiu abdita delituit, nemo fuit de

summa religione pie sapienterque sentiens, qui non

continuo adverterit, hoc fuisse auctorum consilium, ut

quae antea per multiplices libellos pravarum doctrinarum

semina sparserant, ea in unum velut corpus

compingerent, proscriptos dudum errores suscitarent,

Apostolicis quibus proscripti sunt decretis fidem

auctoritatemque derogarent. (Surgenti malo

comprimendo studentes)... Synodum ab episcopo editam

primum quattuor episcopis aliisque adiunctis e clero

saeculari theologis examinandam commisimus; tum etiam

plurium S.R.E cardinalium aliorumque episcoporum

congregationem deputavimus, qui totam actorum seriem

diligenter perpenderent, loca inter se dissita conferrent,

excerptas sententias discuterent. Quorum suffragia

coram Nobis voce et scripto edita excepimus; qui et

Synodum universe reprobandam et plurimas inde

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!