08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

322

procedit: hoc professa est hactenus, praedicavit et docuit,

hoc firmiter tenet, praedicat, profitetur et docet

sacrosancta Romana Ecclesia, mater omnium fidelium et

magistra: hoc habet orthodoxorum Patrum atque

Doctorum Latinorum pariter et Graecorum incommutabilis

et vera sententia. Sed quia nonnulli propter irrefragabilis

praemissae veritatis ignorantiam in errores varios sunt

prolapsi: Nos huiusmodi erroribus viam praecludere

cupientes, sacro approbante Concilio, damnamus et

reprobamus, qui negare praesumpserint, aeternaliter

Spiritum Sanctum ex Patre et Filio procedere sive etiam

temerario ausu asserere, quod Spiritus Sanctus ex Patre

et Filio, tanquam ex duobus principiis, et non tanquam ex

uno, procedat.

Conc. (oecum. XIV) Lyon II (Bienheureux Grégoire X);

Session IV, 6 juil. 1274: Michaelis imp. Ep. ad Gregorium

pp

851 461 (Professio generalis) Credimus sanctam

Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum

Deum omnipotentem totamque in Trinitate deitatem,

coessentialem et consubstantialem, coaeternam, et

coomnipotentem, unius voluntatis, potestatis et

maiestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia,

in quo omnia, per quem omnia, quae sunt in caelo et in

terra, visibilia, invisibilia, corporalia et spiritualia.

Credimus singulam quamque in Trinitate personam unum

verum Deum, plenum et perfectum.

852 462 Credimus ipsum Filium Dei, Verbum Dei,

aeternaliter natum de Patre, consubstantialem,

coomnipotentem et aequalem per omnia Patri in

divinitate, temporaliter natum de Spiritu Sancto et Maria

semper Virgine, cum anima rationali; duas habentem

nativitates, unam ex Patre nativitatem aeternam, alteram

ex matre temporalem: Deum verum et hominem verum,

proprium in utraque natura atque perfectum, non

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!