08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

374

1203 629 3. Praesciti non sunt partes Ecclesiae, cum nulla

pars eius finaliter excidat (Bulla: -et) ab ea, eo quod

praedestinationis caritas, quae ipsam ligat, non excidit

(Bulla: -et) (cf. I Cor 13, 8).

1204 630 4. Duae naturae, divinitas et humanitas, sunt

unus Christus.

1205 631 5. Praescitus, etsi aliquando est in gratia

secundum praesentem iustitiam, tamen numquam est

pars sanctae Ecclesiae; et praedestinatus semper manet

membrum Ecclesiae, licet aliquando excidat a gratia

adventitia, sed non a gratia praedestinationis.

1206 632 6. Sumendo Ecclesiam pro convocatione

praedestinatorum, sive fuerint in gratia, sive non

secundum praesentem iustitiam, isto modo Ecclesia est

articulus fidei.

1207 633 7. Petrus non est nec fuit caput Ecclesiae

sanctae catholicae.

1208 634 8. Sacerdotes quomodolibet criminose viventes,

sacerdotii polluunt potestatem, et sicut filii infideles

sentiunt infideliter de septem sacramentis Ecclesiae, de

clavibus, officiis, censuris, moribus, caeremoniis, et sacris

rebus Ecclesiae, veneratione reliquiarum, indulgentiis et

ordinibus.

1209 635 9. Papalis dignitas a Caesare inolevit, et Papae

praefectio (Bulla: perfectio) et institutio a Caesaris

potentia emanavit.

1210 636 10. Nullus sine revelatione assereret

rationabiliter de se vel alio, quod esset caput ecclesiae

particularis, nec Romanus Pontifex est caput Romanae

Ecclesiae (Bulla: particularis).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!