08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

191

eas adorari vetuisses, omnino laudamus; fregisse vero

reprehendimus.... Aliud est enim, picturam adorare, aliud,

(per) picturae historia (historiam) quid sit adorandum,

addiscere. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis

praestat pictura cernentibus. quia in ipsa (etiam)

ignorantes vident quod (quid) sequi debeant, in ipsa

legunt qui litteras nesciunt; unde (et) praecipue gentibus

pro lectione pictura est.... Si quis imagines facere

voluerit, minime prohibe, adorare (adorari) vero imagines

omnimodis devita (modis omnibus veta). Sed hoc sollicite

fraternitas tua admoneat, ut ex visione rei gestae

ardorem compunctionis percipiant et in adoratione solius

omnipotentis sanctae Trinjtatis humiliter prosternantur.

Saint Grégoire le Grand, Ep. 'Quia caritati nihil' ad

episcopos

Iberiae (Georgiae), vers le 22 juin 601

478 249 Ab antiqua Patrum institutione didicimus, ut

quilibet apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur,

cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, aut unctione

chrismatis aut impositione manus aut sola professione

fidei ad sinum matris Ecclesiae revocentur. Unde Arianos

per impositionem manus Occidens, per unctionem vero

sancti chrismatis ad ingressum Ecclesiae catholicae

Oriens reformat. Monophysitas vero et alios ex sola vera

confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod sunt

apud haereticos consecuti, tunc in eis vires emundationis

accipit, cum vel illi per impositionem manus Spiritum

Sanctum acceperint vel isti per professionem verae fidei

sanctae et universalis Ecclesiae visceribus fuerint uniti. Hi

vero haeretici, qui in Trinitatis nomine minime

baptizantur, sicut sunt Bonosiaci et Catafrigae, quia et illi

Christum Dominum non credunt et isti Sanctum Spiritum

perverso sensu esse quendam pravum hominem

Montanum credunt, ... cum ad sanctam Ecclesiam veniunt,

baptizantur, quia baptisma non fuit, quod in errore positi

in sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt. Nec

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!