08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

987

eo consilio incepit, ut hominum animi mysteria sua

attingerent ac per eadem quodammodo viverent; quae

profecto mysteria non incerto ac subobscuro eo modo,

quo recentiores quidam scriptores effutiunt, sed quo

modo catholica doctrina nos docet, praesentia

continenter adsunt atque operantur; quandoquidem, ex

Ecclesiae Doctorum sententia, et eximia sunt christianae

perfectionis exempla, et divinae gratiae sunt fontes ob

merita deprecationesque Christi, et effectu suo in nobis

perdurant, cum singula secundum indolem cuiusque suam

salutis nostrae causa suo modo exsistant.

3857 2301 1. Sacramentum Ordinis a Christo Domino

institutum, quo traditur spiritualis potestas et confertur

gratia ad rite obeunda munia ecclesiastica, unum esse

idemque pro universa Ecclesia, catholica fides profitetur.

... Neque his a Christo Domino institutis Sacramentis

Ecclesia saeculorum cursu alia Sacramenta substituit vel

substituere potuit, cum, ut Concilium Tridentinum (cf. DS

1601 1728) docet, septem Novae Legis Sacramenta sint

omnia a Iesu Christo Domino Nostro instituta et Ecclesiae

nulla competat potestas in 'substantiam Sacramentorum',

id est in ea quae, testibus divinae revelationis fontibus,

ipse Christus Dominus in signo sacramentali servanda

statuit. ...

3858 2301 Constat autem inter omnes Sacramenta Novae

Legis, utpote signa sensibilia atque gratiae invisibilis

efficientia, debere gratiam et significare quam efficiunt

et efficere quam significant. Iamvero effectus, qui sacra

Diaconatus, Presbyteratus et Episcopatus Ordinatione

produci ideoque significari debent, potestas scilicet et

gratia, in omnibus Ecclesiae universalis diversorum

temporum et regionum ritibus sufficienter significati

inveniuntur manuum impositione et verbis eam

determinantibus. Insuper nemo est qui ignoret Ecclesiam

Romanam semper validas habuisse Ordinationes graeco

ritu collatas absque instrumentorum traditione, ita ut in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!