08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

950

Gentium Apostolus, de christiani sacerdotii amplitudine,

dignitate ac munere summatim presseque agens, hisce

verbis sententiam suam veluti scalpro exprimit : 'Sic nos

existimet homo ut ministros Christi et dispensatores

mysteriorum Dei' (1Cor 4, 1).

3755 2275 (10) Minister Christi sacerdos: divini igitur

Redemptoris quasi instrumentum est, ut mirabilem eius

operam, quae superna efficacitate universum hominum

convictum redintegrans, eum ad excellentiorem cultum

traduxit, per tempora persequi valeat. Quin immo ipse,

quod iure meritoque dicere sollemne habemus, 'alter est

Christus', cum eius gerat personam secundum illud: 'Sicut

misit me Pater, et ego mitto vos' (Io 20, 21)...

3756 2275 (15) Istiusmodi potestates, peculiari

sacramento sacerdoti collatae, cum ex indelebili forma

oriantur eius animo impressa, qua, illius instar, cuius

sacerdotium participat, 'sacerdos in aeternum' (Ps 109, 4)

factus est, non caducae sunt ac fluxae, sed stabiles atque

perpetuae. Etiamsi, ob humanam infirmitatem, in errores

sit et in dehonestamenta prolapsus, numquam tamen

sacerdotalem hanc formam suo ex animo delere poterit.

Ac praeterea ... nova etiam peculiarique gratia,

peculiarique ope adaugetur, per quas quidem - si modo

divinitus efficienti caelestium donorum virtuti, adiutrici

liberaque opera sua, fideliter obsecundaverit - digne

profecto nec deiectus animo poterit arduis suscepti

ministerii officiis respondere. ...

3757 2276 (18) Sacerdos denique, hac etiam in re Jesu

Christi munus persequens, qui 'erat pernoctans in

oratione Dei' (Lc 6, 12) et 'semper vivit ad interpellandum

pro nobis' (cf. Hebr 7, 25), publicus ex officio exstat ad

Deum pro nobis deprecator: eidem in mandatis est non

modo proprium verumque altaris sacrificium Ecclesiae

nomine caelesti Numini offerre, sed etiam 'sacrificium

laudis' (Ps 49, 14) communesque preces; is nempe

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!