08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

257

Synodo, anathema sit et a fide atque cultura

Christianorum alienus.

659 339 Can. 12. (graece non exstat) Apostolicis et

synodicis canonibus promotiones et consecrationes

episcopotum et potentia et praeceptione principium

factas penitus interdicentibus, concordantes definimus et

sententiam nos quoque proferimus, ut, si quis episcopus

per versutiam vel tyrannidem principum huiusmodi

dignitatis consecrationem susceperit, deponatur

omnimodis, utpote qui non ex voluntate Dei et ritu ac

decreto ecclesiastico, sed ex voluntate carnalis sensus ex

hominibus et per homines Dei domum possidere voluit vel

consensit.

660 340 Can. 17 (lat.). Illud autem tamquam perosum

quiddam ab auribus nostris repulimus, quod a quibusdam

imperitis dicitur, non posse synodum absque principali

praesentia celebrari : cum nusquam sacri canones

convenire saeculares principes in conciliis sanxerint, sed

solos antistites. Unde nec interfuisse illos synodis,

exceptis conciliis universalibus, invenimus : neque enim

fas est, saeculares principes spectatores fieri rerum,

quae sacerdotibus Dei nonnumquam eveniunt ...

661 341 Can. 21. (Haec pars graece non exstat)

Dominicum sermonem, quem Christus sanctis Apostolis et

discipulis suis dixit, quia: 'Qui vos recipit, me recipit' (Mt

10, 40); 'et qui vos spernit, me spernit' (Lc 10, 16), ad

omnes etiam, qui post eos secundum ipsos facti sunt

Summi Pontifices et pastorum principes in Ecclesia

catholica dictum esse credentes definimus, neminem

prorsus mundi potentium quemquam eorum, qui

patriarchalibus sedibus praesunt, inhonorare aut movere

a proprio throno tentare, sed omni reverentia et honore

dignos iudicare; praecipue quidem sanctissimum Papam

senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos

patriarcham, deinde vero Alexandriae ac Antiochiae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!