08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

958

3784 2281 Etenim hominum genus, quamquam ex

naturalis ordinis a Deo statuta lege in civium classes

disponitur, itemque in nationes civitatesque, quae ad

suam quod attinet interni regiminis temperationem, aliae

ab aliis non pendent, mutuis tamen in iuridiciali ac morali

re vinculis obstringitur, et in universam magnamque

coalescit populorum congregationem, quae ad

assequendum omnium gentium bonum destinatur ac

peculiaribus regitur normis, quae et unitatem tutantur, et

ad res quotidie magis prosperas dirigunt.

3785 2281 Iam vero nemo est qui non videat asseverata

illa rei publicae iura, absolutissima nullique prorsus

obnoxia, legi huic naturali et insitae omnino adversari,

eamdemque funditus refellere; itemque patet eadem iura

illas legitime initas necessitudines, quibus nationes inter

se coniunguntur, civitatis moderatorum (438) arbitrio

permittere, ac praepedire quominus recta habeatur

animorum omnium consensio ac mutua adiutricis operae

collatio. ...

3786 2281 Ceterum ius gentium idcirco a divino iure

vindicare, ut in rei publicae moderatorum arbitrio veluti

fundamento unice innitatur, nihil aliud significat quam

illud ipsum ex honoris sui suaeque firmitatis solio

detrudere, idemque nimio concitatoque privati publicique

commodi studio permittere, quod non alio contendit, nisi

ut propria iura efferat, aliena deneget.

Decr. S. Officii, sous Pie XII, 21 (24) février 1940

3788 2283 Qu.: An licita sit directa sterilizatio sive

perpetua sive temporanea, sive viri sive mulieris? Resp.

(cfirm. a S. P'ce 22. Febr.): Negative, et quidem prohiberi

lege naturae, eamque, quod sterilizationem eugenicam

attinet, Decreto 21. Mart. 1931 reprobatam iam esse.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!