08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

300

potestate saeculari asserimus, quod sine peccato mortali

potest iudicium sanguinis exercere, dummodo ad

inferendam vindictam non odio, sed iudicio, non incaute,

sed consulte procedat ).

796 426 Praedicationem necessariam valde et laudabilem

esse credimus, tamen ex auctoritate vel licentia Summi

Pontificis vel praelatorum permissione illam credimus

exercendam. In omnibus vero locis, ubi manifeste

haeretici manent et Deum et fidem sanctae Romanae

Ecclesiae abdicant et blasphemant, credimus, quod

disputando et exhortando modis onmibus secundum

Deum debeamus illos confundere et eis verbo Dominico,

veluti Christi et Ecclesiae adversariis, fronte usque ad

mortem libera contraire (-!). Ordines vero ecclesiasticos

et omne quod in sancta Romana (-!) Ecclesia sancitum

legitur aut canitur, humiliter collaudamus et fideliter

veneramur.

797 427 Diabolum non per condicionem, sed per arbitrium

malum factum esse credimus. (Carnium perceptionem

minime culpamus. ) Corde credimus et ore confitemur

huius carnis quam (circum)gestamus, et non alterius,

resurrectionem. Iudicium quoque per Jesum Christum (-! )

futurum et singulos pro iis quae in hac carne gesserunt,

recepturos vel poenas vel praemia, firmiter credimus et

affirmamus Eleemosynas (et) sacrificium ceteraque

beneficia fidelibus posse p r o d e s s e d e f u n c t i s

credimus (non dubitamus). (Et quia fides secundum

Iacobum Apostolum " sine operibus mortua est " (Jac 2,

17), saeculo abrenuntiavimus. et quae habebamus, velut

a Domino consultum est, pauperibus erogavimus et

pauperes esse decrevimus, ita ut de crastino solliciti es5e

non curamus (Mt 6, 34), nec aurum nec argentum vel

aliquid tale praeter victum et vestitum quotidianum a

quoquam accepturi sumus. Consilia quoque evangelica

velut praecepta servare proposuimus.) Remanentes

(autem) in saeculo et sua possidentes, eleemosynas et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!