08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

956

4. Usus vero talium mediorum et plenum civilium

politicorumque iurium exercitium, cum causas quoque

ordinis mere temporalis technicique aut violentae

defensionis complectantur, non attingunt directe munus

Catholicae Actionis, licet ad eandem officium pertineat

catholicos viros instruendi ad propria iura recte

exercenda, eademque ex communis boni necessitate

iustis modis vindicanda.

5. Clerus et Actio Catholica, - cum ob missionem pacis

amorisque sibi concreditam omnes homines 'in vinculo

pacis' (Eph 4, 3) devincire teneantur, - plurimum ad

nationis prosperitatem conferre debent, tum civium

classiumque coniunctionem maxime fovendo, tum

obsecundando omnibus socialibus inceptis, quae a Christi

doctrina moralique lege non discordent.

Denzinger (latin) 3724

Denzinger (latin) 3780

Pie XII, Litt. encycl. 'Summi pontificatus', 20 octobre 1939

3780 2279 (423) Compertum omnino est primum

altioremque malorum fontem, quibus hodierna afflictatur

civitas, ex eo scatere, quod universalis de morum

probitate pemegetur ac reiiciatur norma, cum in privata

singulorum vita, tum in ipsa re publica atque in mutuis

necessitudinum rationibus, quae inter gentes nationesque

intercedunt; ipsa videlicet naturalis lex detrectatione

oblivioneque obruitur.

3781 2279 Haec naturalis lex veluti fundamento innititur

Deo, omnipotenti omnium creatore ac patre, eodemque

et supremo perfectissimoque legum latore et

sapientissimo iustissimoque humanarum actionum

vindice. Cum temere aeternum renuitur Numen, iam

cuiuslibet honestatis principium labat nutans, iamque

naturae vox silet vel pedetemptim debilitatur, quae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!