08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

222

vel etiam aliter docere. Qui vero praesumpserint fidem

alteram componere vel proferre vel docere, vel tradere

aliud symbolum volentibus converti ad agnitionem

veritatis ex gentilitate vel Judaismo aut ex qualibet

haeresi : aut qui novitatem vocis, vel sermonis

adinventionem ad subversionem eorum, quae nunc a

nobis determinata sunt introducere: hos siquidem

episcopi fuerint aut clerici, alienos esse, episcopos

quidem ab episcopatu, clericos vero a clero: sin autem

monachi fuerint vel laici, etiam anathematizari eos.

Saint Léon II, Ep. 'Regi regum' à l'empereur Constantin IV,

août 682

561 Cognovimus enim, quod sancta et universalis et

magna sexta Synodus (C'politana III) eadem, quae et

universum concilium assidens huic Sanctae Sedi

Apostolicae (Romanam a.680) ... senserit, ... atque

concorditer nobiscum confessa est: Unum esse de sancta

et inseparabili Trinitate nostrum Dominum Jesum

Christum, ex duabus et in duabus naturis inconfuse,

inseparabiliter, indivise consistentem, ut vere Deum

perfectum et hominem perfectum eumdem ipsum,

salvaque proprietate uniuscuiusque in eo convenientium

naturarum, eumdem ipsum divina operatum ut hominem,

absque solo peccato: et duas idcirco naturales voluntates

duasque naturales operationes eum habere veraciter

praedicavit, per quae principaliter et naturarum eius

veritas demonstratur, usque ad cognoscendam profecto

differentiam, quarum sunt naturarum, ex quibus et in

quibus unus idemque Dominus noster Iesus Christus

consistit; per quae revera probavimus, hanc sanctam...

sextam Synodum ... apostolicam praedicationem

inoffenso pede fuisse secutam, sanctorumque et

universalium quinque conciliorum definitionibus in

omnibus consentientem, nihil super statuta orthodoxae

fidei augentem aut minuentem, sed regiam et

evangelicam semitam rectissime gradientem, et in his

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!