08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

560

eius vires enervandas melius est ea non confiteri, quia

non sunt peccata, nec etiam venialia.

2249 1269 49. Iob ex violentia daemonis se propriis

manibus polluebat eodem tempore, quo mundas habebat

ad Deum preces, sic interpretando locum ex capite XVI

Iob (cf. Iob 16, 18).

2250 1270 50. David, Jeremias et multi ex sanctis

Prophetis huiusmodi violentias patiebantur harum

impurarum operationum externarum.

2251 1271 51. In sacra Scriptura multa sunt exempla

violentiarum ad actus externos peccaminosos; uti illud de

Samsone, qui per violentiam seipsum occidit cum

Philistaeis (Idc 16, 29 s), coniugium iniit cum alienigena

(Idc 14, 1 ss), et cum Dalila meretrice fornicatus est (Idc

16, 4 ss), quae alias erant prohibita et peccata fuissent;

de Iuditha, quae Holoferni mentita fuit (Idth 11, 4 ss); de

Elisaeo, qui pueris maledixit (4 Reg 2, 24); de Elia, qui

combussit duos (-! ) duces cum turmis regis Achab (cf. 4

Reg 1, 10 ss). An vero fuerit violentia immediate a Deo

peracta vel daemonum ministerio, ut in aliis animabus

contingit, in dubio relinquitur.

2252 1272 52. Cum huiusmodi violentiae, etiam impurae,

absque mentis offuscatione accidunt, tunc anima Deo

potest uniri, et de facto semper magis unitur.

2253 1273 53. Ad cognoscendum in praxi, an aliqua

operatio in aliis personis fuerit violenta (violentia) regula,

quam de hoc habeo, nedum sunt protestationes

animarum illarum, quae protestantur, se dictis violentiis

non consensisse aut iurare non posse, quod in iis

consenserint, et videre quod sint animae, quae proficiunt

in via interna; sed regulam sumerem a lumine quodam,

actuali cognitione humana ac theologica superiori, quod

me certo cognoscere facit cum interna securitate

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!