08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

149

unitatem factam respicias. Propterea et fixuras clavorum

et punctionem lanceae demonstravit et cum discipulis

manducavit, ut per omnia resurrectionem nostrae naturae

in se renovatam doceret, et, quia secundum beatam

divinitatis substantiam inconvertibilis, incommutabilis,

impassibilis, immortalis, nullius indigens, perficiens

omnes passiones, et permisit proprio inferri templo quod

virtute propria suscitavit, et per propriam perfectionem

templi sui renovationem nostrae naturae operatus est.

359 Qui autem dicunt subtilem hominem Christum aut

passibilem Deum aut in carne versum aut non counitum

habuisse corpus aut de caelo hoc detulisse aut

phantasma esse aut mortalem dicentes Deum Verbum

indiguisse, ut a Patre resuscitaretur, aut sine anima

corpus aut sine sensu hominem suscepisse aut duas

substantias Christi secundum permixtionem confusas

unam factam fuisse substantiam et non confitentes

Dominum nostrum Jesum Christum duas esse naturas

inconfusas, unam autem personam, secundum quod unus

Christus, unus idem Filius, istos anathematizat catholica

et apostolica Ecclesia.

Anastase II, Ep. 'Bonum atque iucundum' ad epos Galliae,

23 août 498

360 170 (c.1 2) (Asserunt quidam haeretici) quod humano

generi parentes, ut ex materiali faece tradunt corpora,

ita etiam vitalis animae spiritum tribuant.... ( 4) Quomodo

ergo contra divinam sententiam carnali nimis intellectu

animam ad Dei imaginem factam putant hominum

permixtione diffundi atque insinuari, cum ab illo, qui ab

initio hoc fecit, actio ipsa hodieque non desinat, sicut ipse

dixit: 'Pater meus adhuc operatur, et ego operor' (Cf Jo

5,l7)? ... Cum et illud debeant intelligere quod scriptum

est : 'Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul' (Eccli

18,1). Si igitur, antequam Scriptura per species singulas

in singulis quibusque creaturis ordinem rationemque

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!