08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

264

mihique firmavit: scilicet panem et vinum, quae in altari

ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum,

sed etiam verum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu

Christi esse, et sensualiter, non solum sacramento, sed in

veritate, manibus sacerdotum tractari et frangi et

fidelium dentibus atteri, iurans per sanctam et homousion

Trinitatem et per haec sacrosancta Christi evangelia. Eos

vero, qui contra hanc fidem venerint, cum dogmatibus et

sectatoribus suis, aeterno anathemate dignos esse

pronuntio.

Saint Léon IX, Ep. 'In terra pax hominibus' ad Michaelem

Cerularium et Leonem Acridanum, 2 septembre 1053

350 Cap. 5. ... Dicimini Apostolicam et Latinam Ecclesiam

nova praesumptione atque incredibili audacia nec

auditam nec convictam palam damnasse, pro eo maxime,

quod de azymis audeat commemorationem Dominicae

passionis celebrare. Ecce incauta reprehensio vestra,

ecce non bona gloriatio vestra, quando ponitis in coelum

os vestrum, cum lingua vestra, transiens in terra (PS 72,

9), humanis argumentationibus et coniecturis antiquam

fidem confodere ac subvertere moliatur. ...

351 Cap. 7. ... Sancta Ecclesia super petram, id est

Christum, et super PETRUM vel Cepham, filium Ioannis,

qui prius Simon dicebatur, aedificata, quia inferi portis,

disputationibus scilicet haereticorum, quae vanos ad

interitum introducunt, nullatenus foret superanda ; sic

pollicetur ipsa Veritas, per quam sunt vera, quaecunque

sunt vera: 'Portae inferi non praevalebunt adversus eam'

(Mt 16,18). Cuius promissionis effectum se precibus

impetrasse a Patre idem Filius protestatur, dicendo ad

PETRUM: 'Simon, ecce Satanas' etc. (Lc 22, 31). Erit ergo

quisquam tantae dementiae, qui orationem illius, cuius

velle est posse, audeat in aliquo vacuam putare ? Nonne

a Sede principis Apostolorum, Romana videlicet Ecclesia,

tam per eundem PETRUM, quam per successores suos,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!