08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

193

Agendum ergo est, ut ratione potius et mansuetudine

provocati sequi nos velint, non fugere, ut eis ex eorum

Codicibus ostendentes quae dicimus ad sinum matris

Ecclesiae Deo possimus adiuvante convertere. Itaque

fraternitas tua eos monitis quidem, prout potuerit Deo

adiuvante, ad convertendum accendat et de suis illos

solemnitatibus inquietari denuo non permittat, sed omnes

festivitates feriasque suas, sicut hactenus ... tenuerunt,

liberam habeant observandi celebrandique licentiam.

Concile de Tolede IV, commencé le 5 décembre 638

485 (cap.1) Secundum divinas Scripturas et doctrinam,

quam a sanctis Patribus accepimus, Patrem et Filium et

Spiritum Sanctum unius deitatis atque substantiae

confitemur; in personarum diversitate trinitatem

credentes, in divinitate unitatem praedicantes, nec

personas confundimus nec substantiam separamus.

Patrem a nullo factum vel genitum dicimus, Filium a Patre

non factum sed genitum asserimus, Spiritum vero

Sanctum nec creatum nec genitum, sed procedentem ex

Patre et Filio profitemur, ipsum autem Dominum nostrum

Jesum Christum Filium Dei et creatorem omnium, ex

substantia Patris ante saecula genitum, descendisse

ultimo tempore pro redemptione mundi a Patre, qui

numquam desiit esse cum Patre; incarnatus est enim ex

Spiritu Sancto et sancta gloriosa Dei genitrice virgine

Maria et natus ex ipsa solus; idem Christus Dominus Iesus

unus de sancta Trinitate anima et carne perfectum sine

peccato suscipiens hominem, manens quod erat,

assumens quod non erat, aequalis Patri secundum

divinitatem, minor Patri secundum humanitatem, habens

in una persona duarum naturarum proprietates; naturae

enim in illo duae, Deus et homo, non autem duo filii et dii

duo, sed idem una persona in utraque natura; perferens

passionem et mortem pro nostra salute, non in virtute

divinitatis, sed in infirmitate humanitatis, descendit ad

inferos, ut sanctos, qui ibidem tenebantur, erueret,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!