08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

748

est, nisi ipsum matrimonium. Itaque apparet, omne inter

christianos iustum coniugium in se et per se esse

sacramentum: nihilque magis abhorrere a veritate, quam

esse sacramentum decus quoddam adiunctum, aut

proprietatem allapsam extrinsecus, quae a contractu

disiungi ac disparari hominum arbitratu queat.

Resp. S. Paenitentiariae, (sous Léon XIII), 16 juin 1880

3148 Qu.: An licitus sit usus matrimonii illis tantum diebus,

quibus difficilior est conceptio? Resp.: Coniuges praedicto

modo utentes inquietandos non esse posseque

confessarium sententiam de qua agitur, illis coniugibus

caute tamen, insinuare, quos alia ratione a detestabili

onanismi crimine abducere frustra tentaverit.

Léon XIII, Ep. encycl. 'Diuturnum illud', 29 juin 1881

3150 1855 Etsi homo arrogantia quadam et contumacia

incitatus frenos imperii depellere saepe contendit,

numquam tamen assequi potuit, ut nemini pareret.

Praeesse aliquos in omni consociatione hominum et

communitate cogit ipsa necessitas. ... Interest autem

attendere hoc loco, eos, qui reipublicae praefuturi sint,

posse in quibusdam causis voluntate iudicioque deligi

multitudinis non adversante neque repugnante doctrina

catholica. Quo sane delectu designatur princeps, non

conferuntur iura principatus: neque mandatur imperium,

sed statuitur, a quo sit gerendum. - Neque hic quaeritur

de rerum publicarum modis: nihil enim est, cur non

Ecclesiae probetur aut unius aut plurium principatus, si

modo iustus sit, et in communem utilitatem intentus.

Quamobrem, salva iustitia, non prohibentur populi illud

sibi genus comparare reipublicae, quod aut ipsorum

ingenio aut maiorum institutis moribusque magis apte

conveniat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!