08.06.2013 Views

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

Denzinger (latin) Enchiridion Symbolorum, Denzinger. In lingua ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

681

adultus sine fide ac paenitentia illicite quidem, at valide

baptizatur, et contra, qui baptizatur absque voluntate

sacramentum suscipiendi nec licite nec valide baptizatur.

2838 Hisce praemissis facile erit dignoscere,

missionarium in proposito casu non bene se gessisse,

quando baptismum administrans adulto moribundo,

eodem calculo habuit dispositiones requisitas ad

baptismum licite administrandum et eas quae ad illum

valide percipiendum necessario requiruntur. In dubio

enim, utrum adultus morti proximus sufficienter instructus

sit de fidei mysteriis et ea sufficienter crediderit, atque in

dubio, utrum ipsum anteactae vitae sincere paeniteat,

cum mortis necessitas urgeat, sacramentum absolute

administrare ei debet absque ulla condicione. In dubio

vero, utrum ipse vere intendat baptismum suscipere, si

praevio diligenti examine de hac intentione adhuc

dubitetur, baptismus conferri debet sub condicione:

dummodo sit capax baptismi. ...

2839 Praeterea nec bene se gessit missionarius, quando

baptismum conferens sub condicione, intendit se non

baptizare sepositis bonis dispositionibus in suscipiente

baptismum. nam in casu missionarius debet tantum

intendere se baptizare quatenus suscipiens sit capax

baptismi, id est illum sincere percipere velit.

Decr. S.Officii, 18 septembre 1861 (sous Pie IX); Errores

Ontologistarum (Qu.: Utrum sequentes propositiones tuto

tradi

possint: Censura S. Off.: Negative.)

2841 1. Immediata Dei cognitio, habitualis saltem,

intellectui humano essentialis est, ita ut sine ea nihil

cognoscere possit: siquidem est ipsum lumen

intellectuale.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!